De oudejaarsrede: Florentius vander Haer

Uit: Florentii vander Haer, de initiis tvmvltvvm Belgicorvm : ad serenssimvm D.D Alexandrvm Farnesivm Parmæ et Placentiæ dvcem libri dvo … – Dvaci : ex officina Ioannis Bogardi, 1587. Geciteerd naar de tweede editie: Leuven, 1640, pp. 274-276

Relectis in Senatu mandatis, sententias eas dicunt plerique, uti sufficere eam formulam affirmarent. Rogatus Orangius in hanc sententiam proloquitur: Fallimus, fallimurque, dum istis in speciem obsequiosis sermonibus aeque morbum ac medicinam dissimulamus; plane atque ingenue id, quod res est, explicare Regi nos oportet, ferre enim moram res diutius non potest: Initio quassatam vicinis Regnis Provinciisque Religionem, eam in Belgio accepisse iniuriam, ut vetere Edictorum quaestionumque severitate, novorumque Episcoporum instituto, ac profligata Clericorum vita, tenere, quam consuesset, dignitatem diutius non possit; rem istam simpliciter, nulla verborum ambage, explicari Regi debere. Deinde non ferre subditos profanorum iudicum intemperiem: esse enim plerosque ita corruptos, ita diffidiis atque odiis infames, ut tenere in officio homines diutius non possint, cuiuscemodi essent illae turpissimae Cancellarii Brabantini et Consiliarii Masii simultates. Accedere, quod Regia negotia procurari nisi uno in Senatu non oporteret: fieri enim ista Curiarum divisione, ut ad se singulae rem raperent, totamque istis contentionibus Remp[ublicam] turbarent. Praeterea, legi in Senatum plures prudentes, atque eos viros debere, quorum penes populum probata auctoritas existeret. Postremo ostendi Regi oportere, quam nulla ratione decreta Concilii Tridentini observari conveniat. Vicinas esse hasce Provincias Germaniae, quae non Protestantium modo, sed et Catholicorum Principum auctoritate hoc illud Concilium gravissimis de causis recusaret: persuaderi Regi debere, uti connivere Parmensem ad huius Concilii executionem patiatur. Faciendum id quoque, ut de quaestionis in haeresin severitate Rex decedat: Catholicum se Orangium existere, neque ab ea sese Religione abduci ullatenus posse; probari sibi nihilominus eam Regum consuetudinem non posse, ut suo arbitrio ac iussu fidem Religionemque intra quos vellent terminos coercerent. Atque ista Orangius gravi oratione, eaque verborum prolixitate, ut extracto in horam septimam vespertinam Senatu, re infecta discederetur. Viglius dimisso Senatu domum reversus, quod eo rem perductam animadverteret, ut Regii Senatores de summa rerum, de Religione, de vetere Reip[ublicae] forma, nova profiteri consilia non auderent, deiectus animo atque anxius totam ita noctem insequentem insomnis variis secum consiliis volutat, ut sive ea ratione, sive qua occulta vi morbi mane de lecto consurgens, inter manus ministrorum apoplexia corriperetur, et venire in Senatum nisi mensibus aliquot post restituta valetudine non posset. Absente itaque Vigilio, auctore Orangio in eam sententiam mandata Hopperus describit, ut a Viglio conceptae formulae nonnulla adjicerentur.